- FENESTRA
- FENESTRAex Graeco φαινίςτρα, quod a verbo φανίζω; antiquis Fenestra et Festra, ex Graeco φαίςτρα itidem, quod a φαιςτὸς, perspicuus, lucidus: illuminandae domui inservit. Quo fine decorabantur olim ex speculari lapide, aut vitro in tenues laminas fuso, quae ὑελια graecis, obducebantur. Vitrea Latini appellabant, uti patet ex lemmate Aenigmatis Symposiani, in vetustissimo libro Salmas. quod sic habet:Perspicior penitus, nec luminis arceo visus.Quae laminae vitreae, sive essent tesserae, sive orbes, invicem gypso committebantur, sicut hodie plumbo, per ἐμπλαςτικην` τέχνην, uti eam vocat Philoponus in 2. post. Anal. ad illa verba, διάτι δίειτι λαμπρῆρα τὸ φῶς; ubi Philosophus per λαμπτῆρα intelligit aut laternam ex pelle pellucida factam; aut specular, sive vitreum, quod ad lucem excipiendam fenestris solet obduci. Fenestrae dein vitro versicolori ornari coepêre, uti memorat Anastas. in Leone III. etc. Iisqueve affigebantur, hortuli, frutices, alia. Mart. l. XI. Epigr. 19. cuius Epigraphe in lupum.Donasti, Lupe, rus sub urbe nobis:Sed rus est mihi maius in fenestrâ.Quod hodiequeve in Hispania, et Italia Monachi faciunt, in fenestris arbusculas, mala citrea, hortos pensiles etc. ostendentes. Porro in publicis sollennitatibus, uti tabernae, et fores, it quoqueve fenestrae, lauro, fronde, floribus, lucernis appensis instruebantur, atqueve ex iis feminae spectabant. Idem l. 10. Epigr. 6. ubi de adventu Traiani,Quando erit ille dies, quo campus, et arbor, et omnisLucebit Latta culta fenestra nuru?In iisdem lucernae ardentes Natali die, suspendbantur, vide infra ubi de eo. Recentiori aevo, armorum infignia iis aptabant, qui hastiludiis erant decertaturi, ut mox drcemus. Sed et cancellis muniebantur olim fenestrae seu reticlis obiectis, cuiusmodi fenestram reticulatam vocat Varro de Re Rust. l. 3. c. 7. Graeci δεδικτυωμένην, 3. Reg. Apud Procop. Gazaeum φωταγωγοὶ δικτυοειδῶς κατεσκευασ μέναι διατρήτοις λίθοις κενκαλυμμέναι, occurrunt: Vide infra Transenna, ad quarum imitationem, apud Trebell. Pollion. Gallien. campagos reticulos appellasse legitur: erat autem Campagus, clacementum regium. Itaqueve cum reticulorum nomen ei auctor iungit, ornatus campagorum innui videtur: quorum obstragula crebris et apte distinctis incisuris, retium ad instar, aliquando fuêre fenestrata. Nec alia Tzangae figura fuisse videtur: utriusqueve imaginem ex aere repraesentat Balduin. de Calceo c. 18. Similiter in Cephisidori Comici Trophonio, apud Victor. Var. l. 14. c. 15. λεποτχιδῶν nomine calcei intelliguntur, tenuibus incisuris ad ornatum, et elegantiam insigniti, qui alias perforati, ac senestrati, Gallice decoupez, et dechiquetez dicuntur, teste eodem c. 12. Quale genus calceorum cernere est in statua iconica Eumenio Rhetori, in illustri Clivorum opp. ad portam mediastinam, posita, quod apud eundem Auctorem expressum habes p. 117. Sed et in auribus Fenestras memorat Iuv. l. 1. Sat. 1. v. 104.——Molles quod in aure fenestrae.Certum quoddam Inaurium genus indigitans, dum foratis auribus inserebant tum gemmas, tum alia id genus. Unde Tertullian. de Pallio: Aurem, inquit, foratu effeminatus: alludens ad ritum illum Inaures gestandi, quae ex perforatarum aurium cicatricibus et cavernis dependebant, unde et nominis etymen. ac origo. Vide Casparum Bartholin. de Inaurihus veterum Syntagm. c. 1. et supra ubi de Aurem perforandi ritu. Cum ergo in auribus pedibusqueve Fenestras videamus, quid mirum, quod momus olim in pectore illas desideraverit. Ita enim per eas, quid intus lateret, perspici posset, et sinuosi cordis recessus non tot fraudes, tot technas absconderent. Quam querelam Vitruv. in praefatione l. 3. Socrati tribuit. Vide quoqueve Lucian. de Conc. Deorum. In Monasteriis Monialium Fenestra, er fenestra versatilis, per quam danda, et recipienda transmittuntur, quaequeve Gallis In tour vulgo, occurtit saepius in Statutis Ordinis Sempringham. Cuius rei cura incumbit, Fenestrarius seu Frnestar ia appellatur ibidem, Gall. Touriere. De Fenestris τοξικαῖς. Vide infra Toxicum. In Charta vero Friderici II. Imp. a. C. 1226. pro Eccl. Asculana, ubi legitur, tenere fenestram apertam, Fenestra est, ubi levioris momenti merces venum exponuntur. Sic tenere fenestram panis, in Tabular. Monasterii S. Bertini: tenere fenesrtras, vendentes allia, in Tabulario Ep. Autissiod. Ponere panem in sua fenestra, in LL. Burgorum Scotic. c. 67. etc. apud C. du Fresne. Unde Fenestragium, ius istud exponendi panem vel alias merces in fenestris, in Charta A. c. 1294. apud eund. Sed et hac voce appllabant Galli, cum in hastiludiis, qui decertaturi erant, antequam in arenem descenderent, armorum suorum insignia aedium suarum fenestris aptabant, quo cunctis, ut dimicaturi, innotescerent, vide omnino auctorem hunc in Gloss. suo. Plura vero de Fenestris Vett. tum communibus, tum opere reticulato sactis, apud Salmas. ad Solin. p. 921. 1095. et seqq. De Fenestris vero Lecticarum, infra: uti de prospectu per Fenestras virginibus apud Vett. prohibito, infra in voce Oecuria, it. Virginitas. Alia in Vitreum, Vitriarii, Vitrum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.